Category:Latina

From Panglossa Wiki
Jump to navigation Jump to search

Lingua Latina, sive sermo Latinus, est lingua Indoeuropaea qua primum Latini universi et Romani antiqui in primis loquebantur quamobrem interdum etiam lingua Latia (in Latio enim sueta) et lingua Romana (nam imperii Romani sermo sollemnis) appellatur. Nomen linguae ductum est a terra quam gentes Latine loquentes incolebant, Latium vetus interdum appellata, in paeninsula Italica inter Tiberim, Volscos, Appenninum, et mare Inferum sita.

Cum populi rei publicae Romanae et imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque uterentur, etiam lingua Latina linguam Graecam magnopere adfecit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina lingua flexiva est, ut nexus verborum non ex ordine appareat, sicut mos est linguis Romanicis et Anglicae, sed ex affixis.

Usus linguae Latinae continuo ab antiquitate usque ad tempora hodierna extenditur. Saeculis VII-IX multas peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Catalanam, Dacoromanicam, Francogallicam, Gallaicam, Hispanicam, Italianam, Lusitanam, ne omnes afferantur.

Ex tempore rerum novarum Francicarum, quamquam Ecclesia Catholica Romana nec non institutiones academicae saeculares adhuc lingua Latina utuntur, lingua mortua appellari solet, praesertim nationalismi causa, quia ex saeculo duodevicesimo patrius sermo esse gradatim desiit. Attamen hodie multi homines Latine loqui sciunt. Quin etiam Finlandia iam plus viginti annos undis radiophonicis nuntios emittere pergit, sedes Latinae interretiales multiplicantur ac conventus internationales, quorum participes solo hoc sermone utuntur.

Ex https://la.wikipedia.org/wiki/Lingua_Latina

This category currently contains no pages or media.